- ASTERIA
- I.ASTERIAHydei filia, ex Bellorophonte Hydim, seu Hydissum peperit, a quo Hydislus, urbs Cariae, Steph.II.ASTERIAHesychius Α᾿ςτερίη, ἡ Κρήτη, καὶ ἡ Δῆλος οὕτως εναλοῦντο.III.ASTERIAfilia Coei Titanis filii, quae, teste Fulgentiô, post vitiatam Latonam, a Iove dilecta est, a quo in Aquilam verso oppresla fuit, eique ex eo concubitu Herculem peperit. Haec tandem Iovi adversa, eiusque iras fugiens, Deorum miseratione in coturnicem versa est, quae ὅρτυξ Graece dicitur, nomenque dedit insulae, in quam aufugerat, ubi a Iove in lapidem mutata est, undisque demersa, et ab iisdem huc illuc agitata; sed tandem, ob susceptam Latonam, supernatavit, et Neptuno ac Doridi consecrata; postea Delos dicta est.IV.ASTERIAgemma candida et contra Solem radios regerens, unde ei nomen. Plin. l. 37. c. 9. Proxima candic antium est Asteria, principatum habens proprietate naturae, quod inclusam lucem pupillae nodô quandam continet, ac transfundit cum inclinatione, velnt intus ambulantem ex alio atque alio loco reddens, cademque contraria Soli regerens candicantes radios, unde et nomen invenit, difficilis ad caelandum. Subintellige autem gemma; sicut eadem Α᾿ςτέριος, Asterius dicitur, subintellige λίθος, lapis. Nasci eam prodit Dionysius in montibus Pallenes,Ε῎νθα μελιςςοβότοιο κατα σκοπιὰς ΠαλλήνηςΦύεται Α᾿ςτέριος καλὸς λίθος, οἷά τις ἀςτὴρΜαρμαίρων.Quod de Astrio scribit Plin. loc. cit. quam gemmam nonmulli Σεληνῖτην etiam videntur vocâsle, quod fulgore luceat Lunae plenae. Sed cum ista vocabula mire confundant Auctores, docet Salmas. lapidis huius nomen non esle ἀςτέοιος adiectium sed τὸ ἀςτέντον diminutiv. quod parvum ἀςτέρα significat. Unde recentioribus Graecis, omnia fere nomina per diminutiones enuntiantibus, ςτέριον dicitur, h. e. stella. Hôc autem nomine indigitari gemmas, quae stellarum inster reluceant; sicut ἀςτερίους dici, quae guttis stellatae sunt, supra vidimus. Vide eum ad Solin. p. 756. et seqq. ut et p. 1093. ubi Asterion et Astrion, inter candidas gemmas et crystallo cognatas, referri addit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.